Book 11
1.31
ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet. nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.
1.32
in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur. at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur. simpliciora militares decent.
1.33
philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
1.34
non enim sola illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur, saxa atque solitudines voci respondent; sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
1.35
at vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.