Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.179 adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit; namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur;
3.180 illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
3.181 neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. huius quoque loci clausula sit eadem necesse est, quae ceterorum est, regnare maxime modum. non enim comoedum esse, sed oratorem volo. quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.
3.182 ut si sit in scena dicendum: quid igitur faciam? non eam, ne nunc quidem, cum arcessor ultro? an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias? hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit. aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita; actione enim constat, non imitatione.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme