Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.163 nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.
3.164 argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
3.165 mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio: uidebar videre alios intrantis, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.
3.166 accendendi iudicis plures sunt gradus. Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna. praedixit enim: quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat. paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat ?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme