Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.160 vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
3.161 prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio. nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper; neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
3.162 narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumtaxat: Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus paler huiusce. aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae. maxime varia et multiplex actio est probationum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme