Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.156 movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum; tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda, dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus ac tribunalia non licebit), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
3.157 etiam cum ad iudicem nos converterimus, et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora. mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
3.158 hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit. in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex nondum intendet animum.
3.159 status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur; humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus; brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme