Book 11
3.151
rei quadruplex observatio est. una in tota causa. sunt enim tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes, pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non summae meminerimus.
3.152
altera , quae est in differentia partium, ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo. tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia. quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur, vis omnis aufertur.
3.153
igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. in senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
3.154
tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet. conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
3.155
an ista, inquit Calidio Cicero, si vera essent, sic a te dicerentur? et, tantum abfuit, ut inflammares nostros animos; somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.