Book 11
3.146
itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo reicere solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinum sinistro brachio non subiciamus? habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
3.147
cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
3.148
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
3.149
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est. haec sunt vel illustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator.
3.150
primum , quos, apud quos, quibus praesentibus sit acturus. nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic etiam facere. neque eadem in voce, gestu, incessu, apud principem, senatum populum, magistratus, privato, publico iudicio, postulatione, actione similiter decent. quam differentiam subiicere sibi quisque, qui animum intenderit, potest; tum qua de re dicat, et efficere quid velit.