Book 11
3.134
multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis, qui dicunt apud tribunalia. nam et vultus erectior, ut eum, apud quem dicitur, spectet; et gestus ut ad eundem tendens elatior sit, necesse est; et alia, quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. itemque ab iis, qui sedentes agent. nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et iidem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria.
3.135
nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint; cum id faciunt, non sedentes agunt.
3.136
bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.
3.137
cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur. quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis. nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam negligentia sunt reprehendenda. est aliquid in amictu, quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est. nam veteribus nulli sinus, perquam breves post illos fuerunt.