Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.122 pectus ac venter ne proiciantur, observandum; pandant enim posteriora, et est odiosa omnis supinitas. latera cum gestu consentiant. facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. ita enim dicit in Oratore: nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.
3.123 femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. idque in Calidio Cicero desiderat; non , frons, inquit, percussa, non femur. quanquam , si licet, de fronte dissentio. nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
3.124 illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes, miserantes; quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. in pedibus observantur status et incessus. prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre, deforme est.
3.125 in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. varicare supra modum et in stando deforme est et, accedente motu, prope obscenum. procursio opportuna brevis, moderata, rara.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme