Book 11
3.119
solet esse et pigra et trepida et secanti similis; interim etiam uncis digitis, ut ut added by Spalding. aut a capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur. fit et ille gestus, gestus suggested by Halm. the second hand of cod. bamb . reads habituhs, qui csse in status pacificator solet: presumably an interpolation. qui, inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit; qui quidem maxime place iis, qui se dicere sublata manu iactant.
3.120
adiicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit, in ungues eriguntur; sed vitiosum id faciunt, aut digito, quantum plurimum possunt, erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
3.121
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere; quae omnia persequi prope infinitum est; sua enim cuique sunt vitia.