Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.80 naribus labrisque non fere quidquam decenter ostendimus, tametsi derisus iis, derisus iis, Obrecht: derisui, B. contemptus, fastidium significari solet. nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
3.81 labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt. lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus; ore enim magis quam labris loquendum est.
3.82 cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
3.83 humerorum raro decens adlevatio atque contractio est; breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus tingunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme