Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

3.53 spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam, nec eo usque trahatur, donec deficiat. nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est. quare longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit; reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis revocabitur.
3.54 exercendus autem est, ut sit quam longissimus; quod Demosthenes ut efficeret, scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus. idem , quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
3.55 est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur; id βρασμόν βρασμόν, Butler : BPAMON, cod. beru . : BPAMON, cod. bamb.: βράγχον Gesner and ed. tarvis . Graeci vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt, sed resorbent. sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme