Book 11
3.33
dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent. ut est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum.
3.34
nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur. utriusque exemplum posuimus: mullum ille et terris Vitatur etiam duriorum inter se congressus,
3.35
unde pellexit et collegit, et quae alio loco dicta sunt; ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat. observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν vel ὑποστιγμήν vocant, quo deponendus.
3.36
suspenditur arma virumque cano, quia illud virum ad sequentia pertinet, ut sit virum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum. nam etiamsi aliud est, unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur venit.
3.37
tertio Italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat Italiam Lavinaque, dividit. ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus; interest enim, sermonem finiant an sensum.