Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

2.42 difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
2.43 mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
2.44 etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit. nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint. ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit; de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.
2.45 nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum. idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme