Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

2.39 etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent. nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta. sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur. quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset. nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt.
2.40 si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor; multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est. nihil aeque vel augetur cura vel negligentia intercidit.
2.41 quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme