Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

2.31 quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. sed hoc miserim. miserim, Halm : misceri, G.
2.32 illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit scripserit, early edd.: ceteris, MSS. ceris ediscere. sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum estque cum, Meister : quae cum, G. dicit similis legenti. iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.
2.33 haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes; propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. sed haec vox sit modica et magis murmur.
2.34 qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus; in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme