Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

2.23 equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum pulpitum, Bonnell: populum, G: pulvinum, early editors. in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt.
2.24 et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod praestitisse Hortensium dicunt. minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt. nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti. at At, added by Halm. verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?
2.25 mitto quod quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum quoque dicendi cursum, Spalding : quodque dicit dicursum, G. necesse est duplici memoriae cura?
2.26 nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme