Book 11
2.20
haec ita digerunt. primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. ita , quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, choro, early editors: coria, corio, MSS. nec errant nec errant, Bonnell: onerant, G. coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
2.21
quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest. etiam fingere sibi has imagines licet. opus est ergo locis, quae vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique fingenda sunt. imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur.
2.22
illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis, imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint. quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos. vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.