Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

1.9 aliquando tamen et haec dissentiunt. quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
1.10 verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire, quam quod praeterisset. et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
1.11 itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset. quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme