Book 11
2.1
memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat. neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur.
2.2
sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
2.3
quid ? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt. ita , cum semper cogitatio ultra eat, ultra eat id, Halm : ultre ad id, G: ultra id, codd. mon . Argeutorat. id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni.