Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

1.83 quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum rursum, Halm : sum, G: subindo, vulgo. liberis daret. credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. alia praetereo; neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
1.84 illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. non dico, si loquatur ipse; nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat? sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri fateri, added by Halm. passis quam ausis.
1.85 mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit. adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme