Book 11
1.80
Tubero , iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse; Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.
1.81
ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam. verum id iam indicis est, non actoris. quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.
1.82
sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretrice duxerit, added by ed. camp . meretricem in matrimonium, abdicat; scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere. hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) huic ducere, Spalding : hoc ducrere or dicere, MSS. vel quod non habuerit patrem qui moneret;