Book 11
1.76
hoc et apud eos, a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur; adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
1.77
accidit etiam nonnunquam ut eadem de ut, added by Regius, de by Halm. causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
1.78
etiam , si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem; de qua re latius probationum loco dictum est. potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.
1.79
et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat. id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, actas, tempus, causa, locus, animus.