Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

1.5 et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius. nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.
1.6 quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
1.7 nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco. sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
1.8 illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta. nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme