Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

1.68 aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet. utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur. nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum. sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor; illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus, veremur offendere.
1.69 duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii. quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit? quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
1.70 quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed studiosam disputationem crederes incidisse.
1.71 haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme