Book 11
1.65
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur. etiam , si quid obiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur. ita poterit uterque laudari.
1.66
quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio. in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia. eadem pro libertis adversus patronos observantia. et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
1.67
praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.