Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 11

1.61 quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti. sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat.
1.62 itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda. duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset.
1.63 primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat. adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.
1.64 potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare; tum lenior atque summissior decebit oratio. nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme