Book 11
1.45
quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
1.46
tempus quoque ac locus egent observatione propria. nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;
1.47
et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat; et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo adeo, Gesner: idco, B. interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.
1.48
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant. hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.