Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 10

7.2 siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus uocem statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
7.3 quae vero patitur hoc ratio, ratio, cod. Harl . 4995: oratiu, B. possit. frotscher , Bonnell: sit, MSS. omittere, Bonnell: mittere, B. ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet? nam saepe ea, quae opinati sumus et contra quae scripsimus, fallunt, ac tota subito causa mutatur; atque ut gubernatori ad incursus tempestatum, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutando est.
7.4 quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui semper idem laborandum est. neque ego hoc ago ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. id autem maxime hoc modo consequemur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme