Book 10
5.23
una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. propter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.
6.1
proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi. nam scribere non ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est. haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur; haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur; haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur.
6.2
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit. nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur. sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.