Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 10

5.15 quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
5.16 ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
5.17 sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, assuescere, Zumpt: assuefacere, MSS. ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
5.18 quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur. ita illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme