Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 10

5.8 sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat. ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. quid , quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.
5.9 nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
5.10 plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
5.11 illud virtutis indicium est fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis. in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari θέσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme