Book 10
3.4
nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur. sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.
3.5
sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis. delectus enim rerum uerborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. post subeat ratio collocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum.
3.6
quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur; utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
3.7
interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat. omnia enim nostra, dum nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitate.