Book 10
2.20
atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret; nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare; rector enim est alienorum ingeniorum atque formator.
2.21
difficilius est naturam suam fingere. sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit. id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus.
2.22
sua cuique proposita proposita, most later MSS.: propositio, B: proposito, Gertz. lex, suus cuique decor est. nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur. habet tamen omnis eloquentia aliquid commune; id imitemur quod commune est.
2.23
etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant; si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda; quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est.