Book 10
1.126
tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
1.127
foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.
1.128
cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.
1.129
tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
1.130
velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam si oblique obilqua, E. Wöfilin: simile quam, B: si aliqua, 2 nd hand. contempsisset, si parum recta recta, added by Peterson. non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.