Book 10
1.7
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo turbam tantum modo, Halm : turbam_tum modo, G: turbam enim tantum, vulgo. congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.
1.8
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.
1.9
omnibus enim fere verbis fere verbis, cod Harl. 4995: ferebis vel, G. praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est. omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.