Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 10

1.103 quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.
1.104 superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec immerito Cremuti immnerito Cremuti, Nipperdey: illnlerito rem uti, G: later MSS. vary between immeritor remitti cad imitatores uti. libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
1.105 oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.
1.106 quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, dividendi, Aldine ed.: videndi, G and nearly all MSS. praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme