Book 10
1.43
nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
1.44
ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit. interim summatim, quid et summatim quid et a qua, vulgo: sumat et a qua, G (quia et a qua 2nd hand ). a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam. paucos enim qui qui added by ed. Col . 1527. sunt eminentissimi excerpere in animo est.
1.45
facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet. fateor enim plures plures, vulgo: plurimis, G. legendos esse quam qui a me nominabuntur. sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.