Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 10

1.1 sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
1.2 verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui fluitabit et qui, Halm : fluvit autem qui, G. sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
1.3 non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.
1 / 68 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme