Book 1
1.8
de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
1.9
nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
1.10
si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse. nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
1.11
quapropter praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.