Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

10.10 itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera? quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
10.11 quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.
10.12 atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.
10.13 nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
10.14 duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme