Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

pr.22 quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, ubi.. disseremus, Spalding : ut... disseramus, MSS. qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
pr.23 his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
pr.24 nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
pr.25 ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi. nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.
pr.26 illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura. quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme