Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

6.28 etymologia , quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat. sunt qui vim potius intuiti originationem vocent.
6.29 haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus.
6.30 nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur,
6.31 aliaque quae consuetudini serviunt. continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme