Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

6.18 iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
6.19 sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit,
6.20 περίεργον. atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. quid enim tam necessarium quam recta locutio? immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
6.21 multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit ( avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia. recta est haec via;
6.22 quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita. ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme