Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

pr.17 sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur. nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
pr.18 sit igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
pr.19 sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderant.
pr.20 nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint.
pr.21 quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. nam liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris, continebit. secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme