Book 1
6.5
comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum:
6.6
similia sint domus anus, manus. deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.
6.7
eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
6.8
at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
6.9
sed pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.