Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

5.67 quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
5.68 iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
5.69 frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.
5.70 sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.
5.71 propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme