Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 1

5.51 eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position.
5.52 quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa.
5.53 verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco. sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
5.54 in eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae. hactenus de soloecismo. neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
5.55 hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
5.56 taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme