Book 1
5.37
huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio. nam id fateor accidere voce una non tamen aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur.
5.38
atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo. per quot autem et per quas accidat species, non satis convenit. qui plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam; detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc fecit;
5.39
transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim hoc voluit, autem non habuit. ex quo genere an sit igitur initio sermonis positum, dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios nunquam reperiatur.
5.40
haec tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari modo posse.