Book 1
5.28
evenit , ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictaeque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
5.29
separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima ratio.
5.30
namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet.
5.31
est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. ea vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.
5.32
et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor.